- SECUNDANI
- I.SECUNDANIGalliae popul. in quibus Arausio urbs, Plin. 1. 3. c. 4.II.SECUNDANIapud Livium l. 34. c. 15. Secundani terga hostium caedunt: Legionis secundae milites sunt, qui acerrimô praeliô Catonis, cum Emporitanis Hispanis, labantem Romanorum rem virtute suâ restituerunt. Unde inter tria laudabilia: quae Cato eô die fecisse Auctori dicitur, hoc tertium recensetur, quod secundam legionem coeteris omnibus effusis ad sequendos hosteis, plenô gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit, ibid. Ut videl. quae legio victoriam pepererat, eam etiam tueretur. At Secundarii, apud medii aevi Scriptores, dicuntur qui secundum obtinent locum: quô pactô Aluredus apud Asserum in Vita Aluredi Regis vivente adhuc fratre, secundarius fuisse, dicitur, h. e. secundus Imperii, uti Lamprid. ait in Diadumeno. c. 7. Inprimis apud Monasticae Rei Scriptores Secundarii Latinis, Δευτεράριοι Graecis, vocati leguntur domorum Praepositi, qui Abbatisuberant, uti docet Car. du Fresne inter alia, ex Regulae S. Pachomii c. 102. Ab hoc enim aedifcata Monasteria in plures classes seu domos, domique in cellas, dist inctae erant. Secundicerii vero, in Codice alibique dicuntur, qui post primicerium sunt in Schola qualibet, vide supra in voce Primicerius: de Aede vero S. Mariae in Secundicerio Romae, Dominicum Macrum in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.